Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 5, 7.
1 | Postremo quid respondebimus de bestiis agri, et volatilibus coeli, quae adduxit Deus ad Adam, ut videret quid ea vocaret? Quod ita scriptum est: Et dixit Dominus Deus; Non est bonum esse hominem solum; faciamus illi adiutorium secundum ipsum. |
2 | Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, et adduxit illa ad Adam, ut videret quid vocaret illa: et omne quodcumque illud vocavit Adam animam vivam, hoc nomen est illius. |
3 | Et vocavit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus volatilibus coeli, et omnibus bestiis agri. |
4 | Adae autem non est inventus adiutor similis ipsi. |
5 | Et iniecit Deus mentis alienationem super Adam, et obdormivit, et sumpsit unam de costis eius, et adimplevit carnem in locum eius, et aedificavit Dominus Deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem (Cen. II, 18-22). |
6 | Si ergo consequenter, cum in pecoribus et bestiis agri et volatilibus coeli non esset inventum adiutorium simile homini, fecit ei Deus adiutorium simile de costa lateris eius; hoc autem factum est cum easdem bestias agri et volatilia coeli adhuc de terra finxisset, et ad illum adduxisset: quomodo sexto die factum hoc potest intelligi, quandoquidem illo die produxit terra animam vivam secundum verbum Dei; volatilia vero quinto die produxerunt aquae similiter secundum verbum Dei? Non itaque hic diceretur, Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, nisi quia iam terra produxerat omnes bestias agri sexto die, et aqua omnia volatilia coeli quinto die. |
7 | Aliter ergo tunc, id est potentialiter atque causaliter, sicut illi operi competebat, quo creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit: aliter autem nunc, sicut ea videmus, quae per temporalia spatia creat, sicut usque nunc operatur. |
8 | Ac per hoc iam per istos notissimos lucis corporalis dies, qui circuitu solis fiunt, Eva facta est de latere viri sui. |
9 | Tunc enim Deus adhuc finxit de terra bestias et volatilia, in quibus cum adiutorium simile ipsi Adam non esset inventum, illa formata est. |
10 | In talibus ergo diebus etiam ipsum de limo finxit Deus. |