Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 4, 6.
1 | Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die creatum, sed dilatum aliquid quod sexto crearetur, cum homo factus est atque in paradiso constitutus. |
2 | Sed quae sexto die creata sunt, apertissime Scriptura declarat; anima viva scilicet secundum unumquodque genus, quadrupedum et repentium et bestiarum, et ipse homo ad imaginem Dei masculus et femina. |
3 | Proinde potuit praetermittere quomodo sit homo factus, quem tamen ipso die factum esse narravit, ut recapitulando postea, quemadmodum etiam factus fuerit intimaret, hoc est de terrae pulvere, et mulier illi de latere; non tamen aliquod creaturae genus praetermittere, vel in eo quod dixit Deus, Fiat, sive, Faciamus, vel in eo quod dicitur, Sic est factum, sive, Fecit Deus. |
4 | Alioquin frustra per singulos dies tam diligenter distincta sunt omnia, si permixtionis dierum potest ulla suspicio residere, ut cum herba et lignum diei tertio sit attributum, aliqua ligna etiam sexto die creata esse credamus, quae ipso sexto die Scriptura tacuerit. |