monumenta.ch > Augustinus > . . .


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 4, . . .

1 Cum dicit ergo, Eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum; manifestat utique quod aliter nunc eiecerit de terra lignum, aliter tunc cum tertio die produxit terra herbam pabuli, seminantem semen secundum genus suum, et lignum fructuosum secundum suum genus.
2 Hoc est enim, Eiecit adhuc, super illud scilicet quod iam eiecerat: tunc utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requievit; nunc autem visibiliter in opere pertinente ad temporum cursum, sicut usque nunc operatur.
Augustinus HOME