monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 3, 5.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 3, 4.

1 Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem qua Deus etiam haec simul cum caeteris fecit, verba certe hominis novimus, nisi per temporales morulas emitti voce non posse.
2 Cum ergo verba hominis audimus, vel cum animantibus, vel cum mulieri nomen imposuit, vel cum secutus etiam dixit, Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et coniungetur uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in his verbis syllabae simul sonare potuerunt: quanto minus haec omnia cum iis quae simul creata sunt, simul fieri? Ac per hoc, aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per moras atque intervalla temporum facta sunt, diesque ille non spirituali sed corporali substantia primum conditus, vel circuitu lucis nescio quomodo, vel emissione et contractione, mane ac vesperam faciebat: aut si consideratis omnibus quae superioribus sermonibus petractata sunt, probabilis ratio persuasit, illum diem spiritualem sublimiter ac primitus conditum lucem quamdam sapientem vocatum esse diem, cuius praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario praeberetur; atque huic sententiae Scripturae verba congruere quod ait postea, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur (Ibid., 4, 5); attestari etiam quod alibi scriptum est, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1): non est dubium hoc quod homo de limo terrae finctus est, eique formata uxor ex latere, iam non ad conditionem qua simul omnia facta sunt, pertinere, quibus perfectis requievit Deus; sed ad eam operationem, quae fit iam per volumina saeculorum, qua usque nunc operatur.
Augustinus HOME