monumenta.ch > Augustinus > 3


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 2, 3.

1 Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua visibilique forma de limo finctum, sed tunc non commemoratum quod nunc recapitulando insinuatur, et videamus utrum nobiscum ipsa Scriptura concordet.
2 Sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera narrarentur: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram.
3 Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit cum; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius; et habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram (Gen. I, 26-28).
4 Iam ergo de limo formatus erat, et illi iam soporato mulier ex latere iam facta erat, sed hoc tunc commemoratum non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est.
5 Neque enim sexto die factus est masculus, et accessu temporis postea facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos.
6 Quomodo ergo iam homine in paradiso constituto mulier ei facta est? An et hoc praetermissum Scriptura recoluit? Nam sexto illo die etiam paradisus plantatus est, et ibi homo collocatus est, et soporatus est ut Eva formaretur, et ea formata evigilavit, eique nomen imposuit.
7 Sed haec nisi per temporales moras fieri non possent.
8 Non itaque ita facta sunt, sicut creata sunt omnia simul.
Augustinus HOME