monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 1, 1. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 1, 2.

1 Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere.
2 Fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum, sicut terra et mare.
3 Neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis iam facta latuisse, ac deinde in hanc faciem qua mundus exstructus est, accessu temporis tanquam exorta claruisse; sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cuius elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orirentur, vel fruteta, vel animalia quaeque secundum suum genus.
4 Nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita, accessu postea temporis exstitisse, atque in has enituisse formas quae coelitus fulgent; sed illo senario perfectionis numero creata simul omnia, cum factus est dies.
5 Utrum ergo sic et homo ista iam specie qua in sua natura vivit, et agit sive bonum sive malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri antequam exortum est, ut hoc ei post esset accessu temporis exoriri, quod de pulvere factus est?
Augustinus HOME