monumenta.ch > Augustinus > 43


Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 22, 43.

1 Et certe isti qui hoc negant, nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis acquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant fortuitis motibus perturbari, potius quam sapientia divinae summitatis regi, et ut hoc quasi probent gemino abutuntur argumento, vel quod supra commemoravi de inconstantia tempestatum, vel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro vitae meritis accidunt; viderent tantum ordinem, quantus in membris carnis cuiuslibet animantis apparet, non dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuivis mediocris cordis et considerationis homini; nonne clamarent, ne puncto quidem temporis Deum, a quo est omnis mensurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab eius gubernatione cessare? Quid ergo absurdius, quid insulsius sentiri potest, quam eam totam esse vacuam nutu et regimine providentiae, cuius extrema et exigua videas tanta dispositione formari, ut aliquanto attentius cogitata ineffabilem incutiant admirationis horrorem? Et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam putare nullum esse divinae providentiae iudicium de moribus hominum, cum in eorum carne tanta eius solertiae clareant et demonstrentur indicia? Sed quia haec minima in promptu sunt sensibus nostris, et ea facile investigamus, elucet in eis ordo rerum: at illa quorum ordinem videre non possumus, inordinata arbitrantur qui esse non putant, nisi quod videre possunt, aut si putant, tale aliquid putant, quale videre consueverunt.
Augustinus HOME