Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 19, 38.
1 | Nam nec illud eos latuit mysterium regni coelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quod ex hac peregrinatione liberati, eorum coetui coniungamur. |
2 | Neque enim hoc ignorarent; quandoquidem ipsum semen, quod opportuno tempore advenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris (Galat. III, 19), id est in eius potestate qui Dominus eorum est, et in forma Dei, et in forma servi. |
3 | Dicit item Apostolus: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec, annuntiare in gentibus investigabiles divitias Christi, et illuminare quae sit dispensatio sacramenti quod fuit absconditum a saeculis in Deo, qui universa creavit; ut innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum propositum saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro (Ephes. III, 8-11). |
4 | Sic ergo fuit hoc absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; quia ibi primitus Ecclesia, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). |
5 | Illis ergo a saeculis innotuit; quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. |
6 | Ab ipsa enim exorta sunt saecula, et ipsa a saeculis; quoniam initium eius initium saeculorum est: Unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt saecula (Hebr. I, 2). |
7 | Ideoque ex persona Sapientiae, Ante saecula, inquit, fundavit me (Prov. VIII, 23, sec. LXX); ut in ea faceret omnia, cui dictum est, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). |