monumenta.ch > Augustinus > 36


Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 18, 36.

1 Huius universae Dei creaturae multa non novimus, sive quae in coelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit attingere; sive quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus; sive quae deorsum latent, vel in profundo abyssi, vel in occultis sinibus terrae.
2 Haec igitur antequam fierent, utique non erant.
3 Quomodo ergo Deo nota erant quae non erant? Et rursus quomodo ea faceret quae sibi nota non erant? Non enim quidquam fecit ignorans.
4 Nota ergo fecit, non facta cognovit.
5 Proinde, antequam fierent, et erant, et non erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura.
6 Ac per hoc factus est dies ille, cui utroque modo innotescerent, et in Deo et in seipsis: illa velut matutina sive diurna cognitione, hac vero velut vespertina.
7 Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuis e, cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret, apud quem non est commutatatio, nec momenti obumbratio (Iacobi I, 17).
Augustinus HOME