Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 16, 34.
1 | Quamvis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod Deus est, habens in se ut sit, sicut Moysi dictum est, Ego sum qui sum (Exod. III, 14); longe scilicet aliter quam sunt ista quae facta sunt: quoniam illud vere ac primitus est, quod eodem modo semper est, nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest; nihil horum quae fecit existens, et omnia primitus habens, sicut ipse est: neque enim ea faceret, nisi ea nosset antequam faceret; nec nosset, nisi videret; nec videret, nisi haberet; nec haberet ea quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus: quamvis, inquam, illa substantia ineffabilis sit, nec dici utcumque homini per hominem possit, nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum verbis, cum sit ante omnia tempora et ante omnes locos; tamen propinquior nobis est qui fecit, quam multa quae facta sunt. |
2 | In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28): istorum autem pleraque remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis, quoniam corporalia sunt; nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis rationibus quibus facta sunt, ea videre apud Deum, ut per hoc sciamus quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea videamus per corporis sensus. |
3 | Remota quippe sunt et a sensibus corporis nostri, quoniam longe sunt, vel interpositis aut oppositis aliis a nostro contuitu tactuque separantur. |
4 | Ex quo fit ut maior ad illa invenienda sit labor, quam ad illum a quo facta sunt, cum sit incomparabili felicitate praestantius illum ex quantulacumque particula pia mente sentire, quam illa universa comprehendere. |
5 | Unde recte culpantur in libro Sapientiae inquisitores huius saeculi: Si enim tantum, inquit, potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum; quomodo eius Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Ignota enim sunt fundamenta terrae oculis nostris, et qui fundavit terram, propinquat mentibus nostris. |