monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 14, 31. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 14, 32.

1 Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent, Quod factum est, in illo vita erat, ut sic intelligatur, vita erat, quomodo In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
2 Quod ergo factum est, iam vita erat in illo, et vita non qualiscumque; nam et pecora dicuntur vivere, quae frui non possunt participatione sapientiae; sed vita erat lux hominum.
3 Mentes quippe rationales purgatae gratia eius, possunt pervenire ad eiusmodi visionem, qua nec superius quidquam sit, nec beatius.
Augustinus HOME