monumenta.ch > Augustinus > 31
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 14, 32.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 14, 31.

1 Non ergo ita pronuntiari oportet, Quod factum est in illo, vita est, ut subdistinguamus, Quod factum est in illo, et deinde inferamus, vita est.
2 Quid enim non in illo factum est, cum commemoratis multis etiam terrenis creaturis, dicatur in Psalmo, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24); dicat et Apostolus, Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16).
3 Consequens ergo erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra, et quaecumque in ea sunt, vita sint.
4 Quae cum absurde dicantur omnia vivere, quanto absurdius ut etiam vita sint? praesertim quia distinguit de quali vita loquatur, cum addit, Et vita erat lux hominum.
5 Sic ergo distinguendum est, ut cum dixerimus, Quod factum est, deinde inferamus, in illo vita est: non in se scilicet, hoc est in sua natura, qua factum est ut conditio creaturaque sit; sed in illo vita est, quia omnia quae per ipsum facta sunt, noverat antequam fierent; ac per hoc non sicut creatura quam fecit, sed sicut vita et lux hominum, quod est ipsa Sapientia, et ipsum Verbum unigenitus Dei Filius.
6 Eo modo ergo in illo vita est quod factum est, quomodo dictum est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Ioan. V, 26).
Augustinus HOME