Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 11, 27.
1 | Sed illud etiam atque etiam consideremus, utrum possit nobis per omnia constare sententia qua dicebamus, aliter operatum Deum omnes creaturas prima conditione, a quibus operibus in die septimo requievit; aliter istam earum administrationem, qua usque nunc operatur: id est, tunc omnia simul sine ullis temporalium morarum intervallis; nunc autem per temporum moras, quibus videmus sidera moveri ab ortu ad occasum, coelum mutari ab aestate ad hiemem, germina certis dierum momentis pullulare, grandescere, virescere, arescere. |
2 | Animalia quoque statutis temporum metis et cursibus et concipi, et perfici, et nasci, et per aetates usque in senium mortemque decurrere, et caetera huiusmodi temporalia. |
3 | Quis enim operatur ista nisi Deus, etiam sine ullo tali suo motu? non enim et ipsi accidit tempus. |
4 | Inter illa ergo opera Dei, a quibus requievit in die septimo, et ista quae usque nunc operatur, quemdam Scriptura interponens suae narrationis articulum, commendavit se illa explicasse, et coepit iam ista contexere. |
5 | Illorum explicatorum commendatio sic facta est: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoriretur. |
6 | Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram. |
7 | Istorum autem contextio sic coepit: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. |
8 | Ab hac commemoratione fontis huius et deinceps ea quae narrantur, per moras temporum facta sunt, non omnia simul. |