1 | Proinde cum de isto fonte quaerimus, quomodo id quod dictum est, Ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, non impossibile videatur; si ea quae diximus, impossibilia cuiquam videantur, quaerat ipse aliud, quo tamen verax ista Scriptura monstretur, quae procul dubio verax est, etiamsi non monstretur. |
2 | Nam si argumentari voluerit, quo eam falsam esse convincat; aut ipse nulla vera de creaturarum conditione atque administratione dicturus est; aut si vera dixerit, istam non intelligendo falsam putabit: velut si contendat ideo non potuisse uno quantolibet fonte omnem terrae faciem irrigari; quia si montes non irrigabat, non omnem terrae faciem irrigabat: si autem etiam montes rigabat, non erat iam impertitio saginae, sed diluvii inundatio; quod si terra tunc sic erat, totum mare erat, et nondum discreta erat arida. |