1 | Quia enim non omnia scripta sunt, quemadmodum post illam primam rerum conditionem tempora cucurrerint, seque secutae sint administrationes creaturarum, quae primitus factae sextoque illo die consummatae sunt, sed quantum satis iudicavit Spiritus, qui inerat scribenti ea quae non solum ad factarum rerum notitiam, sed etiam ad futurarum praefigurationem valerent; nescientes coniectamus quid fieri potuerit, quod ille non nesciens praetermisit; tantum id conantes pro modulo nostro, quantum adiuvamur, efficere, ne aliqua absurditas vel repugnantia putetur esse in Scripturis sanctis, quae opinionem lectoris offendat, et dum existimat fieri non potuisse quae facta esse Scriptura commemorat, vel resiliat a fide, vel non accedat ad fidem. |