monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 7, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 7, 21.

1 Verumtamen quis iste sit fons ad irrigandam faciem terrae omnis idoneus, merito quaeritur.
2 Si enim fuit, et obstrusus est vel siccatus, causa quaerenda est.
3 Nunc enim videmus nullum esse fontem, quo irrigetur omnis facies terrae.
4 Fortas is ergo peccatum hominum hanc etiam poenam commeruit, ut tanta illius fontis repressa largitas facillimam terris auferret fecunditatem, ut incolentium augeretur labor.
5 Posset hoc, quamvis nulla id Scriptura narraverit affirmare humana suspicio, nisi illud occurreret, quod peccatum hominum, cui poena laboris imposita est, post paradisi delicias exstitit: paradisus autem habebat praegrandem fontem suum, de quo post diligentius suo loco loquendum est; ex cuius uno capite quatuor magna flumina et nota gentibus manare narrantur.
6 Ubi ergo erat fons iste aut ista flumina, quando ille unus maximus ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae? Certe enim tunc non Geon.
7 qui dicitur Nilus, unus ex illis quatuor, rigabat Aegyptum, quando fons ascendebat de terra, et non Aegyptum tantum, sed omnem faciem terrae satiabat.
Augustinus HOME