monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 6, 18. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 6, 19.

1 Quid est ergo quod adiungit, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae? Ille quippe fons tanta largitate manans, sicut Nilus Aegypto, posset universae terrae esse pro pluvia.
2 Quid itaque pro magno commendatum est, antequam plueret fecisse Deum illa gignentia, cum quantum posset adiuvare pluvia, tantum fons irrigans terram? Verum et si aliquid minus, minora illa fortasse, non tamen nulla nascerentur.
3 An hinc etiam more suo Scriptura tanquam infirmis infirmiter loquitur, et tamen innuit aliquid quod intelligat qui valuerit? Nimirum enim sicut isto die, paulo superius commemorato, significavit unum diem factum a Deo, et tunc Deum fecisse coelum et terram, cum factus est dies; ut quomodo possemus cogitaremus simul omnia Deum fecisse, quamvis superior sex dierum enumeratio velut temporum intervalla ostendisse videretur: ita cum dixisset, cum coelo et terra Deum fecisse omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est, addidit, Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram; tanquam diceret, Non ea sic fecit Deus, quemadmodum facit nunc talia, cum pluit, et cum operantur homines.
4 Haec enim iam per moras temporum fiunt, quae tunc non erant, cum fecit omnia simul, unde etiam tempora inciperent.
Augustinus HOME