Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 6, 18.
1 | An ob hoc utrumque positum est, et quia nondum pluerat super terram, et quia nondum erat homo qui operaretur terram? Ubi enim opera humana non est, per pluviam ista nascuntur. |
2 | Sunt etiam quaedam quae per pluviam non nascuntur, nisi humana opera accedat. |
3 | Ideo nunc utrumque adiutorium necessarium est, ut cuncta nascantur: tunc aut in utrumque defuit; ideo fecit Deus haec potentia Verbi sui sine pluvia, sine opere humano. |
4 | Nam etiam nunc ipse facit, sed iam per pluviam et per hominum manus; quamvis neque qui plantat sit aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). |