monumenta.ch > Augustinus > 17
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 6, 18.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 6, 17.

1 Quod autem sequitur, Non enim pluerat Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram; quo pertineat, et quid nobis insinuet, indagare difficile est.
2 Tanquam ideo antequam exortum est, fecit Deus fenum agri, quia nondum pluerat super terram: si enim post pluviam fenum fecisset, pluvia magis exortum quam factum ab eo videretur.
3 Quid enim? quod post pluviam exoritur, ab alio fit nisi ab eodem Deo? Cur autem non erat homo qui operaretur terram? Nonne iam sexto die fecerat hominem, et septimo requieverat ab omnibus operibus suis? An hoc recapitulando commemorat, quoniam quando fecit Deus omne viride agri, et omne fenum, nondum pluerat super terram, et nondum erat homo? Tertio quippe die fecit ista, hominem autem sexto.
4 Sed cum fecit Deus omne viride atque omne fenum agri antequam exortum est super terram, non solum homo non erat qui operaretur terram, sed nec ipsum fenum erat super terram, quod utique ante dicit factum quam exortum.
5 An ideo die tertio fecit Deus ista, quia nondum erat homo qui operando terram faceret ea? Quasi vero tam multa ligna et tam multa genera herbarum, non sine ulla opera hominum nascantur ex terra.
Augustinus HOME