monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 4, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 4, 10.

1 Quomodo ergo antequam essent super terram, et antequam exorirentur: quasi aliud eis fuerit fieri cum coelo et terra, quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum Deus fecit; aliud autem exoriri super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis facit per temporum moras suo cuique generi accommodatas? Quod si ita est, diesque ille societas atque unitas super coelestium Angelorum atque Virtutum est; procul dubio longe aliter nota est Angelis creatura Dei, aliter nobis: excepto quod eam in Verbo Dei noverunt, per quod facta sunt omnia; etiam in seipsa dico longe aliter notam eis esse quam nobis.
2 Illis enim primordialiter, ut ita dicam, vel originaliter, sicut eam Deus primitus condidit, et post eam conditionem a suis operibus requievit, non condendo aliquid amplius: nobis autem secundum rerum antea conditarum administrationem, iam per ordines temporum, secundum quam Deus iam illis rebus per senariam perfectionem consummatis, usque modo operatur.
Augustinus HOME