1 | Quid ergo dicemus? An quod nonnulli putaverunt, in ipso Verbo Dei facta omnia, antequam exorirentur in terra? Sed si hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt: aperte autem Scriptura dicit, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum antequam exoriretur. |
2 | Si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies: ac per hoc non in Verbo, quod Patri coaeternum est antequam dies, antequam omnino aliquid fieret; sed cum factus est dies. |
3 | Nam illa quae in Verbo Dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt: haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut Scripturae verba declarant; sed tamen antequam essent super terram, antequam exorirentur; quod de viridibus et feno agri dictum est. |