Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 3, 6.
1 | Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat, eumque unum diem deputat; post quem secundum annumerat, quo factum est firmamentum; et tertium, quo species terrae marisque digestae sunt, et lignum atque herbam terra produxit. |
2 | An forte hoc illud est, quod in libro superiore moliebamur ostendere, simul Deum fecisse omnia, quandoquidem narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata cuncta et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur nomine coeli et terrae, adiuncto etiam fruticum genere? Nimirum propter quod supra dixi, ut si fortassis ex hac nostra consuetudine intelligeretur dies, corrigeretur lector, cum recoleret viride agri ante istum solarem diem Deum dixisse ut terra produceret. |
3 | Ita iam non ex alio Scripturae sanctae libro profertur testimonium quod omnia simul Deus creaverit (Eccli. XVIII, 1); sed vicina testificatio paginae consequentis ex hac re nos admonet, dicens, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: ut istum diem et septies intelligas repetitum, ut fierent septem dies; et cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam vel septenariam repetitionem sine intervallis morarum spatiorumque temporalium factam, si possis, apprehendas; si nondum possis, haec relinquas conspicienda valentibus: tu autem cum Scriptura non deserente infirmitatem tuam, et materno incessu tecum tardius ambulante proficias; quae sic loquitur, ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvulos nutriat. |