monumenta.ch > Augustinus > 5
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 3, 6.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 3, 5.

1 Illud etiam non ab re fuerit intueri, quod cum posset dicere, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum fecit Deus coelum et terram; ut in coelo et terra intelligeremus quidquid in eis est, sicut loqui divina Scriptura consuevit, ut nomine coeli et terrae saepissime, interdum addito et maris, universam insinuet creaturam, aliquando adiungens et dicens.
2 Et quae sunt in eis (Psal. CXLV, 6): ut quidquid horum diceret, ibi intelligeremus et diem, sive quem primitus condidit, sive istum quem praesentia solis fecit: non ita dixit, sed interposuit diem, dicens, Cum factus est dies.
3 Nec ita locutus est ut diceret, Hic est liber creaturae diei et coeli et terrae; tanquam hoc ordine, quo facta narrantur: nec ita, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies et coelum et terra, cum fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: nec ita, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum fecit Deus diem, et coelum et terram, et omne viride agri: hos enim magis locutionis modos loquendi consuetudo poscebat.
4 Sed ait, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: tanquam illud insinuans, cum factus est dies, tunc fecisse Deum coelum et terram, et omne viride agri.
Augustinus HOME