monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 1, 2. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 1, 3.

1 Quamquam et hoc quod positum est, cum, et sic adiunctum, factus est dies, cuivis contentioso extorqueat alium esse intellectum non posse.
2 Si enim ita esset interpositum, ut diceretur.
3 Hic est liber creaturae coeli et terrae, factus est dies, fecit Deus coelum et terram; quisquam forte arbitraretur librum creaturae coeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est in principio coelum et terra, ante conditum diem; ac deinde subiunctum, factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod Deus fecerit diem: inde continuo rursus dictum, Fecit Deus coelum et terram, tanquam sic iam quemadmodum haec facta sunt post conditum diem.
4 Sed quia ita interpositum est ut diceretur, cum factus est dies; sive hoc superioribus verbis connectas, ut sit una sententia, Hic est liber creaturae coeli et terrae cum factus est dies; sive inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram: procul dubio cogit eo modo se intelligi coelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies.
5 Deinde cum dictum esset, Fecit Deus coelum et terram; additum est, et omne viride agri: quae certe manifestum est tertio die facta.
6 Unde liquidius apparet eumdem illum esse unum diem quem fecit Deus, quo repetito, factus est et secundus, et tertius, et caeteri usque ad septimum diem.
Augustinus HOME