Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 1, 2.
1 | Illud hic ergo coelum commemoratum est, quod cum creasset Deus, firmamentum vocavit, cum omnibus quae in illo sunt; et ea terra, quae cum abysso imum obtinet locum, cum omnibus quae in ea sunt. |
2 | Sequitur enim et adiungit, Fecit Deus coelum et terram; ut coeli et terrae nomine et praemisso antequam factum diem commemoraret, et repetito cum commemorasset, non sinat suspicari, ita se nunc coelum et terram nominasse, sicut in principio antequam esset creatus dies. |
3 | Sic enim verba contexuit, Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram: ut si quisquam velit sic intelligere quod superius positum est, liber creaturae coeli et terrae, quemadmodum dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt coelum et terra, et postea factus dies; corrigatur subsequentibus verbis: quia et post commemoratum factum diem, rursus coeli et terrae nomen adiunctum est. |