Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 1, 1.
1 | Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. |
2 | Non enim pluerat super terram Deus: et homo non erat qui operaretur terram. |
3 | Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. |
4 | Nunc certe firmior fit illa sententia qua intelligitur unum diem fecisse Deum, unde iam illi sex vel septem dies unius huius repetitione numerari potuerint; quandoquidem apertius sancta Scriptura iam dicit, concludens quodammodo cuncta quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert, Hic est liber creaturae vel facturae coeli et terrae, cum factus est dies. |
5 | Neque enim quisquam dicturus est coelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat antequam conditus insinuaretur dies, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). |
6 | Illud enim si eo modo intelligitur, ut aliquid Deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi, suo loco dixi, quod dicendum putavi, nulli intercludens melius intelligendi licentiam. |
7 | Nunc autem, Hic est, inquit, liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies: satis, ut opinor, ostendens, non hic se ita commemorasse coelum et terram, sicut in principio antequam feret dies, cum tenebrae essent super abyssum; sed quomodo factum est coelum et terra, cum factus est dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus rerum, quibus universa creatura disposita atque composita reddit hanc speciem quae mundus vocatur. |