monumenta.ch > Augustinus > 56


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 35, 56.

1 Dies ergo ille quem Deus primitus fecit, si spiritualis rationalisque creatura est, id est Angelorum supercoelestium atque Virtutum, praesentatus est omnibus operibus Dei hoc ordine praesentiae, quo ordine scientiae, qua et in Verbo Dei facienda praenosceret, et in creatura facta cognosceret, non per intervallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in connexione creaturarum, in efficacia vero Creatoris omnia simul.
2 Sic enim fecit quae futura essent, ut non temporaliter faceret temporalia, sed ab eo facta currerent tempora.
3 Ac per hoc isti dies septem, quos lux corporis coelestis circumeundo explicat atque replicat, secundum quamdam umbram significationis admonent nos quaerere illos dies, in quibus lux creata spiritualis omnibus operibus Dei per senariam numeri perfectionem praesentari potuerit; atque inde septimam requiem Dei mane habere, et vesperam non habere: ut non sit hoc Deo requievisse in die septimo, tanquam ipso die septimo eguerit ad requiem suam; sed quod in conspectu Angelorum suorum requieverit ab omnibus operibus suis quae fecit, non utique nisi in seipso, qui factus non est; id est, ut creatura eius angelica, quae cognoscendis omnibus operibus eius in ipso et in illis, tanquam dies cum vespera praesentata est, nihil post omnia valde bona opera eius melius cognosceret, quam illum ab omnibus in seipso requiescere, nullo eorum egentem quo sit beatior.
Augustinus HOME