monumenta.ch > Augustinus > 55
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 34, 54. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 34, 55.

1 Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere vellet Apostolus, in ictu oculi dixit fieri (I Cor. XV, 52).
2 Neque enim aliquid in rerum corporearum motibus vel ictibus potest celerius inveniri.
3 Quod si oculorum carnalium acies celeritate tantum potest, quid mentis acies vel humanae? quanto magis angelicae? Quid iam de ipsius summae Dei Sapientiae celeritate dicatur, quae attingit ubique propter suam munditiem, et nihil inquinatum in eam incurrit (Sap. VII, 24)? In his ergo quae simul facta sunt, nemo videt quid prius posteriusve fieri debuerit, nisi in illa Sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem simul.
Augustinus HOME