Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 34, 54.
1 | Sed in his rebus, in quibus quid prius sit vel posterius, intervalla temporum non demonstrant, quamvis utrumque dici possit, id est simul, et prius et posterius, facilius tamen intelligitur quod dicitur simul, quam quod prius atque posterius: velut cum solem intuemur orientem, certe manifestum est quod ad eum acies nostra pervenire non posset, nisi transiret totum aeris coelique spatium, quod inter nos et ipsum est; hoc autem cuius longinquitatis sit, quis aestimare sufficiat? Nec utique perveniret eadem acies vel radius oculorum nostrorum ad transeundum aerem qui est super mare, nisi prius transisset eum qui est super terram, in qualibet mediterranea regione simus, ab eo loco ubi sumus usque ad littus maris. |
2 | Deinde si ad eamdem lineam contuitus nostri adhuc post mare terrae adiacent, eum quoque aerem qui super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non potest, nisi prius peracto spatio aeris illius qui super mare quod prius occurrit, extenditur. |
3 | Faciamus iam post illas transmarinas terras nonnisi Oceanum remanere; numquid et aerem qui super Oceanum diffunditur, potest transire acies nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra Oceanum supra terram est? Oceani autem magnitudo incomparabilis perhibetur; sed quantacumque sit, prius oportet aerem qui supra est, transeant radii nostrorum oculorum; et postea quidquid ultra est; tum demum ad solem perveniant, quem videmus. |
4 | Num igitur quia toties hic diximus, Prius, et postea, ideo non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? Si enim clausis oculis faciem contra visuri solem ponamus, nonne mox ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos invenisse, quam illuc eam perduxisse putabimus; ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse videantur, quam illa quo intenderat pervenisse? Et certe iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris, et tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari compararique non possit. |
5 | Nempe hic et illa omnia tam ampla immensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est, et quod prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est. |