Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 33, 52.
1 | Non itaque tarde institutum est, ut essent tarda quae tarda sunt; nec ea mora condita sunt saecula, qua transcurrunt. |
2 | Hos enim numeros tempora peragunt, quos cum crearentur, non temporaliter acceperunt. |
3 | Alioquin si rerum naturales motiones, dierumque istorum, quos novimus, usitata spatia, cum haec primitus Verbo Dei facta sunt, cogitemus; non uno die opus erat, sed pluribus, ut ea quae radicibus pullulant, terramque vestiunt, subter primitus germinarent; deinde certo numero dierum pro suo quaeque genere in auras erumperent, etiam si hoc usque fieret, quod de creata natura eorum die uno, id est tertio, factum Scriptura narravit. |
4 | Deinde quot diebus opus erat, ut aves volarent, si a suis primordiis existentes, ad plumas et pennas per naturae suae numeros pervenerunt? An forte ova tantum creata erant, cum quinto die dictum est quod eiecerint aquae omne volatile pennatum secundum suum genus? Aut si propterea recte hoc dici potuit, quia in illo humore ovorum iam erant omnia, quae per numeros certos dierum coalescunt, et explicantur quodammodo, quia inerant iam ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis rebus intextae; cur non et ante ova idipsum recte dici potuerit, cum iam eaedem rationes in elemento humido fierent, quibus alites per temporales sui cuiusque generis moras oriri et perfici possent? De quo enim Creatore Scriptura ista narravit, quod sex diebus consummaverit omnia opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creaverit omnia simul (Eccli. XVIII, 1). |
5 | Ac per hoc et istos dies sex vel septem, vel potius unum sexies septiesve repetitum simul fecit, qui fecit omnia simul. |
6 | Quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? Quia scilicet ii qui non possunt videre quod dictum est, Creavit omnia simul, nisi cum eis sermo tardius incedat; ad id quo eos ducit, pervenire non possunt. |