monumenta.ch > Augustinus > 51
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 33, 52.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 33, 51.

1 Sed si omnia mens simul angelica potest, quae singillatim per ordinem connexarum causarum sermo distinguit; numquid etiam quae fiebant, velut ipsum firmamentum, velut aquarum congregatio, speciesque terrarum nudata, velut fruticum et arborum germinatio, luminarium et siderum conformatio, aquatilia terrestriaque animantia simul omnia facta sunt? annon potius per intervalla temporum secundum praefinitos dies? An forte non sicut ea secundum motus eorum naturales nunc experimur, ita etiam cum primitus instituta sunt cogitare debemus; sed secundum mirabilem atque ineffabilem virtutem Sapientiae Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Neque enim et ipsa gradibus attingit, aut tanquam gressibus pervenit.
2 Quapropter quam facilis ei efficacissimus motus est, tam facile Deus condidit omnia; quoniam per illam sunt condita: ut hoc quod nunc videmus temporalibus intervallis ea moveri ad peragenda quae suo cuique generi competunt, ex illis insitis rationibus veniat, quas tanquam seminaliter sparsit Deus in ictu condendi, cum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9).
Augustinus HOME