Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 32, 50.
1 | Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint intervalla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in Verbo Dei, cum dixit, Fiat lux; et secuta est ipsa lux qua angelica mens formata est, atque in sua natura facta est, non autem alibi sequebatur ut fieret: et ideo non prius dictum est, Et sic est factum, et postea dictum, Et fecit Deus lucem; sed continuo post Verbum Dei facta est lux, adhaesitque creanti luci lux creata, videns illam et se in illa, id est rationem qua facta est. |
2 | Vidit etiam se in se, id est, distante quod factum est ab eo qui fecit. |
3 | Et ideo cum placuisset Deo factum, videnti quia bonum est, et divisa esset lux a tenebris, et vocata lux dies, et tenebrae nox; facta est et vespera: quia necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a Creatore creatura, aliter in seipsa cognita quam in illo; atque inde mane ad aliud praecognoscendum, quod fuerat Verbo Dei faciendum, prius in cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius firmamenti. |
4 | Et ideo dixit Deus, Fiat firmamentum; et sic est factum, in cognitione creaturae spiritualis, hoc priusquam fieret in eo ipso praenoscentis. |
5 | Deinde fecit Deus firmamentum; iam utique ipsam firmamenti naturam, cuius minor esset tanquam vespertina cognitio: ac sic usque ad omnium operum finem, et usque ad requiem Dei, quae non habet vesperam, quia non est facta sicut creatura, ut posset etiam ipsius geminari cognitio, tanquam prior et maior in Verbo Dei sicut in die, et posterior ac minor in seipsa sicut in vespera. |