Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 32, 49.
1 | An etiam tunc simul omnia, quia non secundum temporum moras, sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit sol, et in locum suum redit, ut rursus oriatur; sed secundum potentiam spiritualem mentis angelicae, cuncta quae voluerit simul notitia facillima comprehendentem? Nec ideo tamen sine ordine, quo apparet connexio praecedentium sequentiumque causarum. |
2 | Neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda praecedant; quae item priora sunt in Verbo, per quod facta sunt omnia, quam in iis quae facta sunt omnibus. |
3 | Mens itaque humana prius haec quae facta sunt, per sensus corporis experitur, eorumque notitiam pro infirmitatis humanae modulo capit: et deinde quaerit eorum causas, si quo modo possit ad eas pervenire principaliter atque incommutabiliter manentes in Verbo Dei, ac sic invisibilia eius, per ea quae facta sunt, intellecta conspicere (Rom. I, 20). |
4 | Quod quanta tarditate ac difficultate agat, et quanta temporis mora propter corpus corruptibile quod aggravat animam (Sap. IX, 15), etiam quae ferventissimo studio rapitur ut instanter ac perseveranter hoc agat, quis ignorat? Mens vero angelica pura charitate inhaerens Verbo Dei, posteaquam illo ordine creata est, ut praecederet caetera, prius ea vidit in Verbo Dei facienda, quam facta sunt; ac sic prius in eius fiebant cognitione, cum Deus dicebat ut fierent, quam in sua propria natura: quae itidem facta in eis ipsis etiam cognovit, minore utique notitia, quae vespera dicta est. |
5 | Quam notitiam sane praecedebant quae fiebant; quia praecedit cognitionem quidquid cognosci potest. |
6 | Nisi enim prius sit quod cognoscatur, cognosci non potest. |
7 | Post hoc si eo modo sibi placeret, ut amplius seipsa quam Creatore suo delectaretur, non fieret mane, id est non de sua cognitione in laudem Creatoris assurgeret. |
8 | Cum vero factum est mane, faciendum erat aliud et cognoscendum Deo dicente, Fiat; ut prius itidem fieret in cognitione mentis angelicae, et posset rursus dici, Et sic est factum; ac deinde in natura propria, ubi subsequente vespera nosceretur. |