Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 30, 47.
1 | Neque enim verendum est ne forte qui est idoneus iam illa sentire, ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his diebus, qui solis huius circuitu peraguntur, fieri non potest. |
2 | Et hoc quidem non potest eisdem partibus terrae: universum autem mundum quis non videat, si attendere velit, et diem ubi sol est, et noctem ubi non est, et vesperam unde discedit, et mane quo accedit, simul habere? Sed nos plane in terris haec omnia simul habere non possumus: nec ideo tamen istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque circuitum illi patriae spirituali coaequare debemus, ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione in seipsa creaturae, semper mane etiam ex hac cognitione in laude Creatoris. |
3 | Quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera; nec mane tanquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod vespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris attollat. |
4 | Denique et ille, nocte non nominata, Vespere, inquit, et mane, et meridie enarrabo et annuntiabo; et exaudies vocem meam (Psal. LIV, 18): hic fortasse per temporum vices, sed tamen, quantum puto, significans quid sine temporum vicibus ageretur in patria, cui eius peregrinatio suspirabat. |