monumenta.ch > Augustinus > 46


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 29, 46.

1 Quamobrem potest aliquis fortasse mecum disputando certare, ut dicat sublimium coelorum Angelos non alternatim contueri, primo rationes creaturarum incommutabiliter in Verbi Dei incommutabili veritate, ac deinde ipsas creaturas, et tertio earum etiam in seipsis cognitionem ad laudem referre Creatoris; sed eorum mentem mirabili facilitate haec omnia simul posse.
2 Numquid tamen dicet, aut si quisquam dixerit audiendus est, illam coelestem in Angelorum millibus civitatem, aut non contemplari Creatoris aeternitatem, aut mutabilitatem ignorare creaturae, aut ex eius quoque inferiore quadam cognitione non laudare Creatorem? Simul hoc totum possint, simul hoc totum faciant; possunt tamen et faciunt.
3 Simul ergo habent et diem, et vesperam, et mane.
Augustinus HOME