monumenta.ch > Augustinus > 45


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 28, 45.

1 Nec quisquam arbitretur, illud quod dixi de luce spirituali, et de condito die spirituali et angelica creatura, et de contemplatione quam habet in Verbo Dei, et de cognitione qua in seipsa creatura cognoscitur, eiusque relatione ad laudem incommutabilis veritatis, ubi prius ratio videbatur rei faciendae, quae cognita est facta; non iam proprie, sed quasi figurate atque allegorice convenire ad intelligendum diem et vesperam et mane: sed aliter quidem quam in hac consuetudine quotidianae lucis huius et corporalis; non tamen tanquam hic proprie, ibi figurate.
2 Ubi enim melior et certior lux, ibi verior etiam dies: cur ergo non et verior vespera et verius mane? Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam vespere nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus; cur et illic vesperam non dicamus, cum a contemplatione Creatoris creatura despicitur, et mane cum a cognitione creaturae in laudem Creatoris assurgitur? Neque enim et Christus sic dicitur lux (Ioan. VIII, 12), quomodo dicitur lapis (Act. IV, 11); sed illud proprie, hoc utique figurate.
3 Quisquis ergo non eam quam pro nostro modulo vel indagare vel putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia figurate, sed in hac creaturarum conditione proprie meliusque possit intelligi; quaerat, et divinitus adiutus inveniat.
4 Fieri enim potest ut etiam ego aliam his divinae Scripturae verbis congruentiorem fortassis inveniam.
5 Neque enim ita hanc confirmo, ut aliam quae praeponenda sit, inveniri non posse contendam, sicut confirmo requiem Dei Scripturam sanctam, non quasi post lassitudinem vel curae molestiam, nobis insinuare voluisse.
Augustinus HOME