1 | Quapropter quod illum diem vel illos dies, qui eius repetitione numerati sunt, in hac nostra mortalitate terrena experiri ac sentire non possumus, et si quid ad eos intelligendos conari possumus, non debemus temerariam praecipitare sententiam, tanquam de his aliud sentiri congruentius probabiliusque non possit; istos septem dies, qui pro illis agunt hebdomadam, cuius cursu et recursu tempora rapiuntur, in qua dies unus est a solis ortu usque in ortum circuitus, sic illorum vicem quamdam exhibere credamus, ut non eos illis similes, sed multum impares minime dubitemus. |