monumenta.ch > Augustinus > 43


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 26, 43.

1 Huius ergo diei, cuius et vespera et mane secundum supra dictam rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est universa creatura; factumque est mane, quo finiretur sextus dies; et unde inciperet septimus vesperam non habiturus, quia Dei requies non est creatura: quae cum per dies caeteros conderetur, aliter in seipsa facta cognoscebatur, quam in illo in cuius veritate facienda videbatur, cuius cognitionis quasi decolor species vesperam faciebat.
2 Non itaque iam forma ipsius operis dies, et terminus vespera, et alterius operis initium mane, in hac rerum conditarum narratione debet intelligi; ne cogamur contra Scripturam dicere, praeter sex dies conditam diei septimi creaturam, aut ipsum diem septimum nullam esse creaturam: sed dies ille quem fecit Deus, per opera eius ipse repetitur, non circuitu corporali, sed cognitione spirituali, cum beata illa societas Angelorum et primitus contemplatur in Verbo Dei, quo dicit Deus, Fiat; atque ideo prius in eius cognitione fit, cum dicitur, Et sic est factum; et postea rem ipsam factam, in ea ipsa cognoscit, quod significatur facta vespera; et eam deinde cognitionem rei factae ad illius veritatis laudem refert, ubi rationem viderat faciendae, quod significatur facto mane.
3 Ac sic per omnes illos dies unus est dies, non istorum dierum consuetudine intelligendus, quos videmus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt.
4 Is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde iam istos usitatos cogitaremus, sed usque ad sextum septimumque perductus est; ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo divisit Deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit ut dividant luminaria quae creavit, cum ait, Et dividant inter diem et noctem (Gen. I, 14).
5 Tunc enim hunc diem condidit, cum condidit solem, cuius praesentia eumdem exhibet diem: ille autem dies primitus conditus iam triduum peregerat, cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.
Augustinus HOME