monumenta.ch > Augustinus > 42


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 25, 42.

1 Quia ergo Angeli creaturam in ea ipsa creatura sic sciunt, ut ei scientiae electione ac dilectione praeponant quod eam sciunt in Veritate, per quam facta sunt omnia, participes eius effecti; ideo per omnes sex dies non nominatur nox, sed post vesperam et mane dies unus: item post vesperam et mane dies secundus; deinde post vesperam et mane dies tertius: ac sic usque in mane sexti diei, unde incipit septimus quietis Dei, quamvis cum suis noctibus, dies tamen non noctes narrantur.
2 Tunc enim nox ad diem pertinet, non dies ad noctem, cum sublimes et sancti Angeli id quod creaturam in ipsa creatura noverunt, referunt ad illius honorem et amorem, in quo aeternas rationes quibus creata est contemplantur; eaque concordissima contemplatione sunt unus dies, quem fecit Dominus, cui coniungetur Ecclesia de hac peregrinatione liberata, ut et nos exsultemus et iucundemur in eo (Psal. CXVII, 24).
Augustinus HOME