monumenta.ch > Augustinus > 41


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 24, 41.

1 Quapropter cum sancti Angeli, quibus post resurrectionem coaequabimur (Matth. XXII, 30), si viam (quod nobis Christus factus est) usque in finem tenuerimus, semper videant faciem Dei, Verboque eius unigenito Filio sicut Patri aequalis est perfruantur, in quibus prima omnium creata est sapientia; procul dubio universam creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in ipso Verbo Dei prius noverunt, in quo sunt omnium, etiam quae temporaliter facta sunt, aeternae rationes, tanquam in eo per quod facta sunt omnia: ac deinde in ipsa creatura, quam sic noverunt tanquam infra despicientes, eamque referentes ad illius laudem, in cuius incommutabili veritate rationes secundum quas facta est, principaliter vident.
2 Ibi ergo tanquam per diem, unde et concordissima unitas eorum eiusdem veritatis participatione dies est primitus creatus; hic autem tanquam per vesperam: sed continuo fit mane (quod in omnibus sex diebus animadverti potest), quia non remanet angelica scientia in eo quod creatum est, quin hoc continuo referat ad eius laudem atque charitatem, in quo id non factum esse, sed faciendum fuisse cognoscitur; in qua veritate stando dies est.
3 Nam si vel ad seipsam natura angelica converteretur, seque amplius delectaretur, quam illo cuius participatione beata est; intumescens superbia caderet, sicut diabolus: de quo suo loco loquendum est, cum de serpente hominis seductore sermo debitus flagitabitur.
Augustinus HOME