monumenta.ch > Augustinus > 40


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 23, 40.

1 Multum quippe interest inter cognitionem rei cuiusque in Verbo Dei, et cognitionem eius in natura eius; ut illud merito ad diem pertineat, hoc ad vesperam.
2 In comparatione enim lucis illius quae in Verbo Dei conspicitur, omnis cognitio qua creaturam quamlibet in seipsa novimus, non immerito nox dici potest: quae rursus tantum differt ab errore vel ignorantia eorum qui nec ipsam creaturam sciunt, ut in eius comparatione non incongrue dicatur dies.
3 Sicut ipsa vita fidelium quae in hac carne atque in hoc saeculo ducitur, in comparatione vitae infidelis atque impiae non irrationabiliter lux et dies appellatur, dicente Apostolo, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. 5, 8); et illud, Abiiciamus opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13): qui tamen dies nisi rursus in comparatione illius diei quo aequales Angelis facti videbimus Deum sicuti est, ipse quoque nox esset; non hic prophetiae lucerna indigeremus: unde apostolus Petrus dicit, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19).
Augustinus HOME