Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 22, 39.
1 | Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret coelum, quod firmamentum vocatur, in quo etiam luminaria facta sunt, quo circuitu vel quo processu et recessu vices diei et noctis exhibere potuerit, non invenimus; istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae: ut si lux illa quae primitus creata est, non corporalis sed spiritualis est, sicut post tenebras facta est ubi intelligitur a sua quadam informitate ad Creatorem conversa atque formata; ita et post vesperam fiat mane, cum post cognitionem suae propriae naturae, qua non est quod Deus, refert se ad laudandam lucem, quod ipse Deus est, cuius contemplatione formatur. |
2 | Et quia caeterae creaturae, quae infra ipsam fiunt, sine cognitione eius non fiunt, propterea nimirum idem dies ubique repetitur, ut eius repetitione fiant tot dies, quoties distinguuntur rerum genera creatarum, perfectione senarii numeri terminanda: ut vespera primi diei sit etiam sui cognitio, non se esse quod Deus est; mane autem post hanc vesperam, quo concluditur dies unus, et inchoatur secundus, conversio sit eius, qua id quod creata est, ad laudem referat Creatoris, et percipiat de Verbo Dei cognitionem creaturae quae post ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in eius cognitione fit prius cum dicitur, Et sic est factum; deinde in natura ipsius firmamenti, quod conditur, cum additur etiam postea, iam dicto, Et sic est factum, Et fecit Deus firmamentum. |
3 | Deinde fit vespera illius lucis, cum ipsum firmamentum, non in Verbo Dei sicut ante, sed in ipsa eius natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte vesperae nomine significatur. |
4 | Post quam fit mane, quo concluditur secundus dies, et incipit tertius: in quo itidem mane conversio est lucis huius, id est diei huius ad laudandum Deum, quod operatus sit firmamentum, et percipiendam de Verbo eius cognitionem creaturae, quae condenda est post firmamentum. |
5 | Ac per hoc cum dicit Deus, Congregetur aqua quae est sub coelo, in collectionem unam et appareat arida, cognoscit hoc illa lux in Verbo Dei quo id dicitur; et ideo sequitur, Et sic est factum, hoc est in eius cognitione ex Verbo Dei: deinde cum additur, Et congregata est aqua, etc. (Gen., I, 9, 10), cum iam dictum esset, Et sic factum est, in suo genere ipsa creatura fit; quae item cum in suo genere facta cognoscitur ab ea luce, quae iam in Verbo Dei faciendam cognoverat, fit tertio vespera: et inde hoc modo caetera usque ad mane post vesperam sexti diei. |