Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 21, 38.
1 | Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in primo libro exiisse videbamur; ut item quaeramus quomodo circuire potuerit lux ad exhibendam diurnam nocturnamque vicissitudinem, non solum antequam coeli luminaria, sed antequam ipsum coelum quod firmamentum appellatum est, factum esset, antequam denique ulla species terrae vel maris, quae circuitum lucis admitteret, sequente nocte unde illa transisset. |
2 | Cuius quaestionis difficultate compulsi, ausi sumus disceptationem nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus illam lucem quae primitus facta est, conformationem esse creaturae spiritualis; noctem vero, adhuc formandam in reliquis operibus rerum materiem, quae fuerat instituta, cum in principio fecit Deus coelum et terram, antequam verbo faceret diem. |
3 | Sed nunc diei septimi consideratione commoniti, facilius est ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a sensibus nostris, quonam modo lux illa quae dies appellata est, vel circuitu suo, vel contractione et emissione, si corporalis est, vices diurnas nocturnasque peregerit, vel si spiritualis est, condendis creaturis omnibus praesentata sit, suaque ipsa praesentia diem, noctem vero absentia, vesperam initio absentiae, mane initio praesentiae fecerit; quam ut in re aperta contra divinae Scripturae verba conemur, dicendo aliud esse diem septimum, quam illius diei quem fecit Deus septimam repetitionem. |
4 | Alioquin aut non creavit Deus septimum diem, aut aliquid creavit post illos sex dies, id est ipsum diem septimum; falsumque erit quod scriptum est, in sexto die consummasse omnia opera sua, et in septimo requievisse ab omnibus operibus suis. |
5 | Quod utique quoniam falsum esse non potest, restat ut praesentia lucis illius, quem diem Deus fecit, per omnia opera eius repetita sit, quoties dies nominatus est, et in ipso septimo in quo requievit ab operibus suis. |