Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 20, 37.
1 | Sed plane quaeri potest, dignaque consideratione movet, quomodo intelligatur in seipso Deus requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit; cum scriptum sit, Et requievit Deus in die septimo. |
2 | Non enim dictum est, In seipso; sed, in die septimo. |
3 | Quid est ergo dies septimus? utrum creatura est aliqua, an temporis tantummodo spatium? Sed etiam temporis spatium creaturae temporali concreatum est; ac per hoc et ipsum sine dubio creatura est. |
4 | Neque enim ulla tempora vel sunt, vel esse potuerunt, vel poterunt, quorum Deus non sit creator: ac per hoc et istum septimum diem, si tempus est, quis creavit, nisi omnium temporum creator? Sed illi sex dies cum quibus vel in quibus creaturis creati sint, superior Scripturae sanctae sermo indicat. |
5 | Quocirca in his diebus septem, quorum species nota nobis est, qui re quidem ipsa praetereunt, sed aliis succedentibus nomina sua quodammodo tradunt, ut illi sex dies nominentur; novimus eorum primi quando creati sunt: septimum autem diem, qui nomine sabbati nuncupatur, quando Deus creaverit, non videmus. |
6 | In ipso quippe die non fecit aliquid, imo ab eis quae sex diebus fecerat, in eodem septimo requievit. |
7 | Quomodo ergo requievit in die quem non creavit? Aut quomodo eum post sex dies continuo creavit, cum sexto die consummaverit omnia quae creavit, nec aliquid septimo die creaverit, sed in eo potius ab omnibus quae creaverat, requieverit? An unum tantummodo diem creavit Deus, ut eius repetitione multi, qui dicuntur dies, praeterirent atque transcurrerent; nec opus erat ut septimum diem crearet, quia illius quem creaverat, septima repetitio hunc utique faciebat? Lucem quippe de qua scriptum est, Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux (Gen. I, 3), discrevit a tenebris, eamque vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. |
8 | Tunc itaque Deus diem fecit, cuius repetitionem Scriptura appellat secundum diem, deinde tertium, et usque ad sextum, quo consummavit Deus opera sua: atque inde illius diei primitus creati septima repetitio septimi diei nomen accepit, in quo requievit Deus. |
9 | Ac per hoc nulla creatura est septimus dies, nisi eadem ipsa septies rediens, quae condita est, quando vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. |