Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, CAPUT XIX. - Alia ratio qua intelligitur septimus dies habuisse mane sine vespera.
1 | Est aliud quod de hac re magis proprie atque melius possit, quantum existimo, intelligi, sed aliquanto difficilius explicari; ut non creaturae, sed etiam sibi requies Dei septimo die mane habuerit sine vespera, id est initium sine termino. |
2 | Si enim ita diceretur, Requievit Deus in die septimo, nec adderetur, Ab omnibus operibus suis quae fecit, frustra huius quietis initium quaereremus. |
3 | Non enim incipit Deus requiescere, cuius requies sine initio, sine termino sempiterna est. |
4 | Sed quoniam ab omnibus operibus suis quae fecit, eis non egendo, requievit, intelligitur requies quidem Dei nec coepta nec terminata; requies autem eius ab omnibus operibus suis quae fecit, ex eo coepta est ex quo illa perfecit. |
5 | Neque enim operibus suis non egendo requievisset, prius quam essent, quibus nec perfectis eguisset; et quia eis omnino nunquam eguit, nec ista beatitudo qua non eis eget, tanquam proficiendo perficietur, ideo septimo diei nulla vespera accessit. |