monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 33. <<<     >>> 35.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 34.

1 Ac per hoc qualiscumque in eis vespera et mane fuerit, nullo modo tamen opinandum est, eo mane quod post sexti diei vesperam factum est, initium accepisse requiem Dei; ne temporale aliquod bonum illi aeternitati et incommutabilitati accidisse vanitate temeraria suspicemur: sed illam quidem requiem Dei, qua in seipso requiescit, eoque bono beatus est quod ipse sibi est, nec initium eidem ipsi habere nec terminum; consummatae autem creaturae habere initium, eamdem requiem Dei.
2 Quoniam rei cuiusque perfectio, non tam in universo cuius pars est, quam in eo a quo est, in quo et ipsum universum est, pro sui generis modulo stabilitur ut quiescat, id est, ut sui momenti ordinem teneat.
3 Ac per hoc ipsa universitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in ordine quo in Deo est, non sicut Deus, sed tamen ita ut ei quies propriae stabilitatis non sit, nisi in illius quiete qui nihil praeter se appetit, quo adepto requiescat.
4 Et ideo dum ipse manet in se, quidquid ex illo est retorquet ad se; ut omnis creatura in se habeat naturae suae terminum, quo non sit quod ipse est; in illo autem quietis locum, quo servet quod ipsa est.
5 Scio quod non proprie dixerim locum; nam proprie dicitur in spatiis quae corporibus occupantur: sed quia et ipsa corpora non manent in loco, nisi quo sui ponderis tanquam appetitu perveniunt, ut eo comperto requiescant; ideo non incongruenter a corporalibus ad spiritualia verbum transfertur, ut dicatur locus, cum res ipsa plurimum distet.
Augustinus HOME