1 | Nam si in caeteris diebus vespera et mane talium temporum vices significant, qualia nunc per haec quotidiana spatia peraguntur; non video quid prohibuerit et septimum diem vespera, noctemque eiusdem mane concludere, ut similiter diceretur, Et facta est vespera, et factum est mane dies septimus: quando quidem et ipse unus est dierum, qui omnes septem sunt, quorum repetitione menses et anni et saecula peraguntur; ut mane quod poneretur post vesperam septimi, hoc esset initium octavi diei, de quo iam deinceps silendum fuit, quia idem primus est ad quem reditur, a quo rursus hebdomadis series ordiatur. |
2 | Unde probabilius est istos quidem septem dies, illorum nominibus et numero, alios atque alios sibimet succedentes currendo temporalia peragere spatia: illos autem primos sex dies inexperta nobis atque inusitata specie in ipsis rerum conditionibus explicatos; in quibus et vespera et mane sicut ipsa lux et tenebrae, id est dies et nox, non eam vicissitudinem praebuerunt, quam praebent isti per solis circuitus: quod certe de illis tribus fateri cogimur, qui ante condita luminaria commemorati atque numerati sunt. |