monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 31. <<<     >>> 33.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 32.

1 In illis enim diebus quibus omnia creabantur, vesperam terminum conditae creaturae; mane autem initium condendae alterius accipiebamus.
2 Ac per hoc quinti diei vespera terminus est conditae quinto die creaturae: mane autem quod post ipsam vesperam factum est, initium est condendae sexto die creaturae; qua condita tanquam eius terminus facta est vespera.
3 Et quia nihil aliud condendum restiterat, ita post illam vesperam mane factum est, ut non esset initium condendae alterius creaturae, sed initium quietis universae creaturae in requie Creatoris.
4 Neque enim coelum et terra et omnia quae in eis sunt, universa scilicet spiritualis corporalisque creatura in seipsa manet; sed utique in illo de quo dictum est, In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28).
5 Quia etsi unaquaeque pars potest esse in toto cuius pars est; ipsum tamen totum non est nisi in illo a quo conditum est.
6 Et ideo non absurde intelligitur sexto die completo post eius vesperam factum mane, non quo significaretur initium condendae alterius creaturae, sicut in caeteris; sed quo significaretur initium manendi et quiescendi totius quod conditum est, in illius quiete qui condidit.
7 Quae quies Deo nec initium habet nec terminum: creaturae autem habet initium, sed non habet terminum; et ideo septimus dies eidem creaturae coepit a mane, sed nullo vespere terminatur.
Augustinus HOME