1 | Quid ergo tam humile ac facile effatu, et quid tam sublime atque arduum cogitatu, quam Deus requiescens ab omnibus operibus suis quae fecit? Et ubi requiescens nisi in seipso, quia beatus nonnisi seipso? Quando, nisi semper? In diebus autem quibus rerum quas condidit consummatio narratur, et ab eis quietis Dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die, qui earum sequitur perfectionem? A perfectis enim requiescit, qui nec perfectis eget, quo beatior esse possit. |