monumenta.ch > Augustinus > 27
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 16, 28.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 16, 27.

1 Illud quoque attendendum est, quod Dei requiem, qua de seipso beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intelligamus quomodo dicatur etiam requiescere in nobis; quod non dicitur, nisi cum in se requiem praestat et nobis.
2 Requies igitur Dei recte intelligentibus ea est, qua nullius indiget bono: et ideo certa et nobis in illo est, quia et nos beatificamur bono quod ipse est, non ipse bono quod nos sumus.
3 Nam et nos aliquod bonum ab illo sumus, qui fecit omnia bona valde, in quibus fecit et nos.
4 Porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit; ac per hoc nullo praeter se alio bono eget, qui bono quod fecit non eget.
5 Haec est eius requies ab omnibus operibus suis quae fecit.
6 Quibus autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla fecisset? Nam etiam sic dici posset nullis egens bonis, non a factis in seipso requiescendo, verum omnino nulla faciendo.
7 Sed bona facere si non posset, nulla esset potentia: si autem posset nec faceret, magna esset invidentia.
8 Quia ergo est omnipotens et bonus, omnia valde bona fecit: quia vero seipso bono perfecte beatus est, a bonis quae fecit, in seipso requievit, ea scilicet requie a qua nunquam recessit.
9 Sed si diceretur requievisse a faciendis, nihil aliud quam non fecisse intelligeretur.
10 Nisi autem diceretur requievisse a factis, non eis egere quae fecit minus commendaretur.
Augustinus HOME